HEDYSMA

HEDYSMA
HEDYSMA
apud Plin. l. 13. c. 1. Ratio faciendi (unguenta) duplex: sucus et corpus. Ille olei generibus fere constat, hoc odorum. Haec stymmata vocant, illa hedysmata: ex Graeco ἥδυσμα. Cornario est omne id, quo spislatum oleum suavi odore imbuebatur et perfundebatur; qualia recensentur Dioscoridi amomum, nardum, myrrha, balsamum, carpobalsamum, costum, amaracum. At Salmas. odores ςτύμματα sunt, oleum vero ἥδυσμα, condimentum viz. liquidum, quo veluti condiantur odores, qui corpus sint et in oleum addantur, ut serventur quasi quadam conditurâ. Ex liquidis autem ἡδύσματα praecipua facit, oleum et acetum, ex Polluce, ηδύσματα, ἔλαιον καὶ ὄξος. Certe ἥδυσμα Graecis est, quidquid ad saporem et gustum suaviorem conciliandum pertinet, propriequeve τὸ ἡδὺ ad gustum refertur; inde ad odoratum translatum est. Quo factum, ut, cum odorum alii spissando oleo tantum admiscerentur in unguentis, alii ad conciliandam odoris suavitatem adhiberentur, hos posteriores quoque ἡδύσματα vocet Dioscorides. Adspergebantur vero hi solum, et immergebantur, ut in oleo iam decocto maderent, quod ἀπιβρέχειν et ἐμβρέχειν est eidem: cum reliqui odores simul cum oleo decoqui moris eslet. Sed proprie hedysma, quod diximus. Hesych. ἄρτυμα exponit, alii βάμμα quoque et ἔμβαμμα appellavêre. Vide Salmas. ad Solin.
p. 465. et 466.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Hedysma — (gr.), Versüßungs , Linderungsmittel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ГЕДИЗМА — (греч. hedysma приправа). Всякое вещество, подбавляемое к лекарству для придания ему приятного вкуса или запаха. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ГЕДИЗМА греч. hedysma, приправа. В медицине: всякое… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • CONDIMENTUM — vide Hedysma …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONDITURA Veneta — apud Lamprid. in Eod. c. 24. Pisces semper quasi in marina aqua, cum colore suo coctos. conditurâ venetâ, comedit. Quibus verbis singulare quoddam artificium denotatnr Cocorum, qui Alagabalo ministrabant: pisces enim ita parâsse, utnon aliô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”